Busca Bíblica

Encontrados 2447 registros para: enim



et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum (Liber Exodus 3,6)

  

extendam enim manum meam et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis quæ facturus sum in medio eorum post hæc dimittet vos (Liber Exodus 3,20)

  

et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (Liber Exodus 5,8)

  

ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos (Liber Exodus 5,23)

  

dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua (Liber Exodus 6,1)

  

foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis (Liber Exodus 7,24)

  

dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8,20)

  

et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis lapidibus nos obruent (Liber Exodus 8,26)

  

sitque pulvis super omnem terram Ægypti erunt enim in hominibus et in jumentis vulnera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 9,9)

  

nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra (Liber Exodus 9,15)

  

mitte ergo jam nunc et congrega jumenta tua et omnia quæ habes in agro homines enim et jumenta et universa quæ inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur (Liber Exodus 9,19)

  

et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor ejus et servorum illius ut faciam signa mea hæc in eo (Liber Exodus 10,1)