Busca Bíblica

Encontrados 576 registros para: dies



omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23,28)

  

dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis (Liber Leviticus 23,35)

  

et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cœtus atque collectæ omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23,36)

  

quia cum jobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum (Liber Leviticus 27,21)

  

omnes dies separationis suæ sanctus erit Domino (Liber Numeri 6,8)

  

et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6,12)

  

ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis (Liber Numeri 6,13)

  

dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris (Liber Numeri 7,11)

  

si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester (Liber Numeri 10,10)

  

profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10,33)

  

reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circuita (Liber Numeri 13,26)

  

quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28,18)