Busca Bíblica

Encontrados 1197 registros para: dicit



respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quæ misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum (Liber I Regum 20,9)

  

et respondens rex Israël ait dicite ei ne glorietur accinctus æque ut discinctus (Liber I Regum 20,11)

  

et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israël ait hæc dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus (Liber I Regum 20,13)

  

et ait Ahab per quem dixitque ei hæc dicit Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet prœliari et ille dixit tu (Liber I Regum 20,14)

  

et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus (Liber I Regum 20,28)

  

accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israël et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est (Liber I Regum 20,32)

  

qui ait ad eum hæc dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima ejus et populus tuus pro populo ejus (Liber I Regum 20,42)

  

et loqueris ad eum dicens hæc dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post hæc addes hæc dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem (Liber I Regum 21,19)

  

fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam (Liber I Regum 22,11)

  

et dicite eis hæc dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ donec revertar in pace (Liber I Regum 22,27)

  

quam ob rem hæc dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias (Liber II Regum 1,4)

  

at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei hæc dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israël mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1,6)