Busca Bíblica
Encontrados 5961 registros para: cum
nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui (Liber Genesis 17,24) |
et Ismaël filius ejus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ (Liber Genesis 17,25) |
eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus (Liber Genesis 17,26) |
et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenæ pariter circumcisi sunt (Liber Genesis 17,27) |
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra (Liber Genesis 18,2) |
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est (Liber Genesis 18,9) |
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18,16) |
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ (Liber Genesis 18,18) |
et adpropinquans ait numquid perdes justum cum impio (Liber Genesis 18,23) |
absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18,25) |
respondens Abraham ait quia semel cœpi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (Liber Genesis 18,27) |
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18,33) |
