Busca Bíblica

Encontrados 104 registros para: cecidit



in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus et ea quæ corruerant instaurabo et reædificabo eum sicut diebus antiquis (Prophetia Amos 9,11)

  

et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Jonam (Prophetia Ionae 1,7)

  

ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus (Prophetia Zachariae 11,2)

  

et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7,25)

  

et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina ejus magna (Evangelium secundum Matthaeum 7,27)

  

et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud (Evangelium secundum Marcum 4,4)

  

aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terræ (Evangelium secundum Marcum 4,5)

  

et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinæ et offocaverunt illud et fructum non dedit (Evangelium secundum Marcum 4,7)

  

et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum (Evangelium secundum Marcum 4,8)

  

exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres cæli comederunt illud (Evangelium secundum Lucam 8,5)

  

et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem (Evangelium secundum Lucam 8,6)

  

et aliud cecidit inter spinas et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud (Evangelium secundum Lucam 8,7)