Busca Bíblica
Encontrados 1894 registros para: Deus
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam (Liber Genesis 20,6) |
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20,13) |
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque ejus et pepererunt (Liber Genesis 20,17) |
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham (Liber Genesis 20,18) |
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo prædixerat ei Deus (Liber Genesis 21,2) |
et circumcidit eum octavo die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 21,4) |
dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi (Liber Genesis 21,6) |
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen (Liber Genesis 21,12) |
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21,17) |
aperuitque oculos ejus Deus quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere (Liber Genesis 21,19) |
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis (Liber Genesis 21,22) |
quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum (Liber Genesis 22,1) |
