Busca Bíblica
Encontrados 771 registros para: Hierusalem
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis (Actus Apostolorum 22,17) |
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22,18) |
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23,11) |
potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 24,11) |
postulantes gratiam adversum eum ut juberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via (Actus Apostolorum 25,3) |
in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15,19) |
nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis (Epistula ad Romanos 15,25) |
probaverunt enim Macedonia et Achaja conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem (Epistula ad Romanos 15,26) |
cum autem præsens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem (Epistula I ad Corinthios 16,3) |
Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quæ nunc est Hierusalem et servit cum filiis ejus (Epistula ad Galatas 4,25) |
illa autem quæ sursum est Hierusalem libera est quæ est mater nostra (Epistula ad Galatas 4,26) |
sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem cælestem et multorum milium angelorum frequentiæ (Epistula ad Hebraeos 12,22) |
