Busca Bíblica
Encontrados 231 registros para: vidit
et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis (Liber I Samuelis 28,5) |
cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo (Liber II Samuelis 6,16) |
dum hæc agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiæ viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde (Liber II Samuelis 11,2) |
dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14,24) |
mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14,28) |
vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum (Liber II Samuelis 17,18) |
vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Joab dicens vidi Absalom pendere de quercu (Liber II Samuelis 18,10) |
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18,24) |
vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius (Liber II Samuelis 18,26) |
ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones (Liber II Samuelis 19,29) |
Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum (Liber II Samuelis 20,12) |
dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri (Liber I Regum 3,25) |
