Busca Bíblica

Encontrados 794 registros para: venit



venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus (Liber Exodus 24,3)

  

venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11,24)

  

sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt (Liber Numeri 17,8)

  

qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum (Liber Numeri 21,23)

  

idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon ædificetur et construatur civitas Seon (Liber Numeri 21,27)

  

ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22,8)

  

venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi præcepero facias (Liber Numeri 22,20)

  

reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum (Liber Numeri 23,6)

  

reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus (Liber Numeri 23,17)

  

revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et juxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten (Liber Deuteronomii 1,7)

  

invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastæ solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui (Liber Deuteronomii 32,10)

  

venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi ipse et Josue filius Nun (Liber Deuteronomii 32,44)