Busca Bíblica

Encontrados 1165 registros para: tuum



dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum (Liber Exodus 15,13)

  

ait ei Dominus jam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19,9)

  

septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua jumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (Liber Exodus 20,10)

  

honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20,12)

  

non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium (Liber Exodus 20,16)

  

quod si altare lapideum feceris mihi non ædificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur (Liber Exodus 20,25)

  

dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit (Liber Exodus 21,34)

  

si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne jumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit (Liber Exodus 22,10)

  

qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente reddere conpelletur (Liber Exodus 22,14)

  

ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo (Liber Exodus 23,17)

  

terrorem meum mittam in præcursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (Liber Exodus 23,27)

  

adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 28,1)