Busca Bíblica

Encontrados 2235 registros para: terra



et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt (Liber Genesis 9,2)

  

vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam (Liber Genesis 9,7)

  

statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Liber Genesis 9,11)

  

arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram (Liber Genesis 9,13)

  

eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9,16)

  

dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram (Liber Genesis 9,17)

  

tres isti sunt filii Nœ et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram (Liber Genesis 9,19)

  

cœpitque Nœ vir agricola exercere terram et plantavit vineam (Liber Genesis 9,20)

  

porro Chus genuit Nemrod ipse cœpit esse potens in terra (Liber Genesis 10,8)

  

fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar (Liber Genesis 10,10)

  

de terra illa egressus est Assur et ædificavit Nineven et plateas civitatis et Chale (Liber Genesis 10,11)

  

natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber Genesis 10,25)