Busca Bíblica
Encontrados 2053 registros para: sic
ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro (Liber Exodus 5,11) |
flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5,14) |
fecit itaque Moses et Aaron sicut præceperat Dominus ita egerunt (Liber Exodus 7,6) |
ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum (Liber Exodus 7,10) |
induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 7,13) |
feceruntque ita Moses et Aaron sicut præceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis ejus quæ versa est in sanguinem (Liber Exodus 7,20) |
feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 7,22) |
qui respondit cras at ille juxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster (Liber Exodus 8,10) |
videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8,15) |
et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8,19) |
via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut præceperit nobis (Liber Exodus 8,27) |
sitque pulvis super omnem terram Ægypti erunt enim in hominibus et in jumentis vulnera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 9,9) |
