Busca Bíblica
Encontrados 2663 registros para: quod
Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Jacob (Liber Genesis 25,28) |
et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset (Liber Genesis 25,34) |
et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo (Liber Genesis 26,3) |
eo quod obœdierit Abraham voci meæ et custodierit præcepta et mandata mea et cærimonias legesque servaverit (Liber Genesis 26,5) |
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26,7) |
et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam (Liber Genesis 26,9) |
sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam (Liber Genesis 26,20) |
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini (Liber Genesis 26,29) |
cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meæ (Liber Genesis 27,2) |
quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut jussionem patris expleret (Liber Genesis 27,5) |
cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis (Liber Genesis 27,11) |
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (Liber Genesis 27,20) |
