Busca Bíblica
Encontrados 1762 registros para: quid
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum mærore ad inferos (Liber Genesis 44,29) |
quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri (Liber Genesis 47,3) |
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater ejus junior major illo erit et semen illius crescet in gentes (Liber Genesis 48,19) |
quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis (Liber Exodus 1,18) |
præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate (Liber Exodus 1,22) |
ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israël et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen ejus quid dicam eis (Liber Exodus 3,13) |
dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga (Liber Exodus 4,2) |
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem (Liber Exodus 4,9) |
perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris (Liber Exodus 4,12) |
loquere ad eum et pone verba mea in ore ejus ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis (Liber Exodus 4,15) |
qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo ejus non superfuit ne una quidem (Liber Exodus 8,31) |
et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum (Liber Exodus 8,32) |
