Busca Bíblica

Encontrados 73 registros para: ossa



et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras (Prophetia Ezechielis 6,5)

  

pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio ejus et discocta sunt ossa illius in medio ejus (Prophetia Ezechielis 24,5)

  

congere ossa quæ igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent (Prophetia Ezechielis 24,10)

  

et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti (Prophetia Ezechielis 37,3)

  

et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 37,4)

  

et prophetavi sicut præceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad juncturam suam (Prophetia Ezechielis 37,7)

  

et dixit ad me fili hominis ossa hæc universa domus Israël est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus (Prophetia Ezechielis 37,11)

  

istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu ejus erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium ejus in circuitu palmus unus hæc quoque erat fossa altaris (Prophetia Ezechielis 43,13)

  

Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6,24)

  

hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeæ usque ad cinerem (Prophetia Amos 2,1)

  

et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te (Prophetia Amos 6,10)

  

qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollæ (Prophetia Michaeae 3,3)