Busca Bíblica
Encontrados 780 registros para: omnis
omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15,20) |
idcirco dixi filiis Israël omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos (Liber Leviticus 17,12) |
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israël sanguinem universæ carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit (Liber Leviticus 17,14) |
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem ejus ego Dominus (Liber Leviticus 18,6) |
omnis anima quæ fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui (Liber Leviticus 18,29) |
quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino (Liber Leviticus 19,24) |
omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo (Liber Leviticus 21,21) |
dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt et quæ obtulerunt filii Israël Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus (Liber Leviticus 22,3) |
omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis (Liber Leviticus 22,10) |
sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22,13) |
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo (Liber Leviticus 22,21) |
omnis anima quæ adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis (Liber Leviticus 23,29) |
