Busca Bíblica

Encontrados 90 registros para: nitenti



et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma (Evangelium secundum Lucam 24,47)

  

Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2,38)

  

hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam pænitentiam Israël et remissionem peccatorum (Actus Apostolorum 5,31)

  

pænitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui (Actus Apostolorum 8,22)

  

his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit (Actus Apostolorum 11,18)

  

prædicante Johanne ante faciem adventus ejus baptismum pænitentiæ omni populo Israël (Actus Apostolorum 13,24)

  

et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique pænitentiam agant (Actus Apostolorum 17,30)

  

dixit autem Paulus Johannes baptizavit baptisma pænitentiæ populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Jesum (Actus Apostolorum 19,4)

  

testificans Judæis atque gentilibus in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum (Actus Apostolorum 20,21)

  

sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26,20)

  

an divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit (Epistula ad Romanos 2,4)

  

sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Epistula ad Romanos 11,29)