Busca Bíblica

Encontrados 578 registros para: neque



dixitque Nœmi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est (Liber Ruth 3,18)

  

qui respondit cedo jure propinquitatis neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor (Liber Ruth 4,6)

  

non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2,2)

  

neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua (Liber I Samuelis 2,13)

  

porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini (Liber I Samuelis 3,7)

  

in ipso autem momento mortis ejus dixerunt ei quæ stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quæ non respondit eis neque animadvertit (Liber I Samuelis 4,20)

  

ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapæ Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames (Liber I Samuelis 6,12)

  

ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiæ et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (Liber I Samuelis 9,13)

  

et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicujus quippiam (Liber I Samuelis 12,4)

  

et nolite declinare post vana quæ non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt (Liber I Samuelis 12,21)

  

omneque terræ vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri (Liber I Samuelis 14,25)

  

porro Triumphator in Israël non parcet et pænitudine non flectetur neque enim homo est ut agat pænitentiam (Liber I Samuelis 15,29)