Busca Bíblica

Encontrados 657 registros para: ipsi



ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos (Liber Deuteronomii 32,21)

  

quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ hæ sunt multitudines Ephraim et hæc milia Manasse (Liber Deuteronomii 33,17)

  

donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum (Liber Iosue 1,15)

  

qui ostium domus tuæ egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput ejus et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit (Liber Iosue 2,19)

  

et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël (Liber Iosue 8,32)

  

et Josue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes (Liber Iosue 24,22)

  

scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini (Liber Iosue 24,26)

  

ut in ipsis experiar Israël utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non (Liber Iudicum 2,22)

  

dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Mosi an non (Liber Iudicum 3,4)

  

et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum (Liber Iudicum 3,6)

  

ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes (Liber Iudicum 6,5)

  

adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros (Liber Iudicum 8,14)