Busca Bíblica

Encontrados 2119 registros para: illi



et vocavit nomen illius Joseph dicens addat mihi Dominus filium alterum (Liber Genesis 30,24)

  

postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus (Liber Genesis 31,1)

  

Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum (Liber Genesis 31,55)

  

quos cum vidisset ait castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra (Liber Genesis 32,2)

  

vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea (Liber Genesis 32,30)

  

et Jacob venit in Soccoth ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula (Liber Genesis 33,17)

  

egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius (Liber Genesis 34,1)

  

quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terræ illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem (Liber Genesis 34,2)

  

locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiæ vestræ date eam illi uxorem (Liber Genesis 34,8)

  

viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quæ spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus (Liber Genesis 34,21)

  

quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea (Liber Genesis 34,30)

  

isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis ejus Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiæ Mizaab (Liber Genesis 36,39)