Busca Bíblica
Encontrados 418 registros para: factum
factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Joab misitque per manum Uriæ (Liber II Samuelis 11,14) |
factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David (Liber II Samuelis 13,1) |
factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13,23) |
dixit autem Jonadab ad regem ecce filii regis adsunt juxta verbum servi tui sic factum est (Liber II Samuelis 13,35) |
porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui (Liber II Samuelis 17,23) |
itaque egressus est populus in campum contra Israël et factum est prœlium in saltu Ephraim (Liber II Samuelis 18,6) |
et ait David quid mihi et vobis filii Sarviæ cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israël an ignoro hodie me factum regem super Israël (Liber II Samuelis 19,22) |
factum est autem rursum prœlium Philisthinorum adversum Israël et descendit David et servi ejus cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David (Liber II Samuelis 21,15) |
tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israël sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei (Liber I Regum 2,15) |
factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi ejus essent in Geth (Liber I Regum 2,39) |
factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino (Liber I Regum 6,1) |
factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini (Liber I Regum 8,10) |
