Busca Bíblica
Encontrados 493 registros para: esset
in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum (Liber Iudicum 8,3) |
postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israël et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal fœdus ut esset eis in deum (Liber Iudicum 8,33) |
quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9,7) |
sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech (Liber Iudicum 9,42) |
quæ cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere (Liber Iudicum 13,6) |
cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13,16) |
cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis (Liber Iudicum 14,15) |
septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quæ statim indicavit civibus suis (Liber Iudicum 14,17) |
cumque hæc canens verba conplesset projecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillæ (Liber Iudicum 15,17) |
latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus (Liber Iudicum 16,9) |
cumque molesta ei esset et per multos dies jugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima ejus et ad mortem usque lassata est (Liber Iudicum 16,16) |
videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant (Liber Iudicum 16,18) |
