Busca Bíblica

Encontrados 1410 registros para: erant



erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui (Liber Exodus 2,16)

  

et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (Liber Exodus 5,8)

  

flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (Liber Exodus 5,14)

  

paleæ non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis cædimur et iniuste agitur contra populum tuum (Liber Exodus 5,16)

  

et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti (Liber Exodus 7,21)

  

foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis (Liber Exodus 7,24)

  

feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in jumentis (Liber Exodus 8,18)

  

nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quæ in illis erant et in omni terra Ægypti (Liber Exodus 9,11)

  

tantum in terra Gessen ubi erant filii Israël grando non cecidit (Liber Exodus 9,26)

  

triticum autem et far non sunt læsa quia serotina erant (Liber Exodus 9,32)

  

quæ ascenderunt super universam terram Ægypti et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futuræ sunt (Liber Exodus 10,14)

  

coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Ægypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant præparare (Liber Exodus 12,39)