Busca Bíblica
Encontrados 2447 registros para: enim
primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44,14) |
accedens propius Judas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44,18) |
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur (Liber Genesis 44,22) |
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam (Liber Genesis 44,34) |
nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum (Liber Genesis 45,5) |
ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quæ possides (Liber Genesis 45,11) |
ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen (Liber Genesis 47,4) |
in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Ægypti et Chanaan (Liber Genesis 47,13) |
mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Raël in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam juxta viam Ephratæ quæ alio nomine appellatur Bethleem (Liber Genesis 48,7) |
oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48,10) |
quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt (Liber Exodus 1,19) |
at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est (Liber Exodus 3,5) |
