Busca Bíblica
Encontrados 270 registros para: dabit
dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28,7) |
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 28,52) |
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28,65) |
qui ostium domus tuæ egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput ejus et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit (Liber Iosue 2,19) |
sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et ejusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus (Liber Iudicum 14,13) |
juraverunt quoque filii Israël in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem (Liber Iudicum 21,1) |
Dominum formidabunt adversarii ejus super ipsos in cælis tonabit Dominus judicabit fines terræ et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui (Liber I Samuelis 2,10) |
juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra (Liber I Samuelis 6,5) |
agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis (Liber I Samuelis 8,14) |
numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem (Liber I Samuelis 12,17) |
et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17,25) |
et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israël quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis (Liber I Samuelis 17,26) |
