Busca Bíblica
Encontrados 1224 registros para: ait
qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban (Liber Genesis 31,12) |
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quærentis est (Liber Genesis 31,35) |
tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me (Liber Genesis 31,36) |
quos cum vidisset ait castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra (Liber Genesis 32,2) |
ait ergo quod nomen est tibi respondit Jacob (Liber Genesis 32,27) |
levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo (Liber Genesis 33,5) |
et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi (Liber Genesis 33,9) |
ait gradiamur simul eroque socius itineris tui (Liber Genesis 33,12) |
sed et Sychem ad patrem et ad fratres ejus ait inveniam gratiam coram vobis et quæcumque statueritis dabo (Liber Genesis 34,11) |
Jacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra (Liber Genesis 35,2) |
aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me (Liber Genesis 37,9) |
præsto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem (Liber Genesis 37,14) |
