Busca Bíblica
Encontrados 1538 registros para: Dei
implevitque eum spiritu Dei sapientiæ et intellegentiæ et scientiæ omni doctrina (Liber Exodus 35,32) |
quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal (Liber Leviticus 2,13) |
anima quæ peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit (Liber Leviticus 6,2) |
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini (Liber Leviticus 9,23) |
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus (Liber Leviticus 18,21) |
non pejerabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus (Liber Leviticus 19,12) |
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt (Liber Leviticus 21,6) |
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est ego Dominus (Liber Leviticus 21,12) |
bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suæ die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino (Liber Leviticus 22,27) |
quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino juxta mensuram sementis æstimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti (Liber Leviticus 27,16) |
et hæc nomina filiorum Aaron primogenitus ejus Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber Numeri 3,2) |
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput ejus est (Liber Numeri 6,7) |
