Busca Bíblica

Encontrados 1308 registros para: vobis



tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13,19)

  

Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis (Liber Exodus 14,14)

  

dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (Liber Exodus 16,4)

  

et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (Liber Exodus 16,8)

  

quod cum vidissent filii Israël dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum (Liber Exodus 16,15)

  

videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16,29)

  

et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20,20)

  

dixit præterea Dominus ad Mosen hæc dices filiis Israël vos vidistis quod de cælo locutus sum vobis (Liber Exodus 20,22)

  

non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis (Liber Exodus 20,23)

  

omnia quæ dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non jurabitis neque audietur ex ore vestro (Liber Exodus 23,13)

  

ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Liber Exodus 24,8)

  

senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quæstionis referetis ad eos (Liber Exodus 24,14)