Busca Bíblica

Encontrados 3179 registros para: terr



sed et de volatilibus cæli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universæ terræ (Liber Genesis 7,3)

  

adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7,4)

  

eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram (Liber Genesis 7,6)

  

de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram (Liber Genesis 7,8)

  

cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram (Liber Genesis 7,10)

  

et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Genesis 7,12)

  

ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres (Liber Genesis 7,14)

  

factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7,17)

  

vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terræ porro arca ferebatur super aquas (Liber Genesis 7,18)

  

et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7,19)

  

consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quæ reptant super terram universi homines (Liber Genesis 7,21)

  

et cuncta in quibus spiraculum vitæ est in terra mortua sunt (Liber Genesis 7,22)