Busca Bíblica
Encontrados 179 registros para: supra
a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus (Liber Numeri 26,4) |
fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israël nec eis cum ceteris data possessio (Liber Numeri 26,62) |
hic est numerus filiorum Israël qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 26,63) |
si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra terram quam sub juramento pollicitus sum Abraham Isaac et Jacob et noluerunt sequi me (Liber Numeri 32,11) |
sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna cædenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet (Liber Deuteronomii 19,5) |
si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis (Liber Deuteronomii 19,9) |
si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitæ ejus surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus (Liber Deuteronomii 19,11) |
constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28,13) |
sit cælum quod supra te est æneum et terra quam calcas ferrea (Liber Deuteronomii 28,23) |
mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie non supra te est neque procul positum (Liber Deuteronomii 30,11) |
tulit itaque Jaël uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis ejus clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est (Liber Iudicum 4,21) |
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt (Liber Iudicum 18,27) |
