Busca Bíblica

Encontrados 173 registros para: semen



tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen ejus (Liber Iosue 24,3)

  

et benedixit Heli Helcanæ et uxori ejus dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum (Liber I Samuelis 2,20)

  

dixit ergo Jonathan ad David vade in pace quæcumque juravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum (Liber I Samuelis 20,42)

  

jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei (Liber I Samuelis 24,22)

  

cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum ejus (Liber II Samuelis 7,12)

  

et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus (Liber I Regum 11,39)

  

Athalia vero mater Ahaziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium (Liber II Regum 11,1)

  

projecitque Dominus omne semen Israël et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua (Liber II Regum 17,20)

  

semen Israël servi ejus filii Jacob electi illius (Liber I Paralipomenon 16,13)

  

cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum ejus (Liber I Paralipomenon 17,11)

  

et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Esdrae 2,59)

  

tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima (Liber Esdrae 9,2)