Busca Bíblica

Encontrados 1762 registros para: quid



qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua (Liber Genesis 39,8)

  

qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat (Liber Genesis 39,22)

  

nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat (Liber Genesis 39,23)

  

qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Joseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis (Liber Genesis 40,8)

  

audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce (Liber Genesis 41,13)

  

dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41,39)

  

qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Joseph et quicquid vobis dixerit facite (Liber Genesis 41,55)

  

e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis ejus exquiritur (Liber Genesis 42,22)

  

dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus (Liber Genesis 42,28)

  

at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Liber Genesis 42,38)

  

at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum (Liber Genesis 43,7)

  

cui Judas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut justi poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus (Liber Genesis 44,16)