Busca Bíblica

Encontrados 2096 registros para: quam



numquid Deo est quicquam difficile juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium (Liber Genesis 18,14)

  

absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18,25)

  

abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18,33)

  

prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul (Liber Genesis 19,4)

  

at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19,9)

  

quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar (Liber Genesis 19,19)

  

est civitas hæc juxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea (Liber Genesis 19,20)

  

festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor (Liber Genesis 19,22)

  

venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (Liber Genesis 20,3)

  

postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20,13)

  

jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena (Liber Genesis 21,23)

  

quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum (Liber Genesis 22,1)