Busca Bíblica
Encontrados 578 registros para: neque
non erit meretrix de filiabus Israël neque scortator de filiis Israël (Liber Deuteronomii 23,17) |
ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos (Liber Deuteronomii 28,14) |
percutiat te Dominus ulcere Ægypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas (Liber Deuteronomii 28,27) |
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28,65) |
mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie non supra te est neque procul positum (Liber Deuteronomii 30,11) |
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30,13) |
præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (Liber Iosue 6,10) |
dixit autem Dominus ad Josue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum urbemque et terram (Liber Iosue 8,1) |
et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas (Liber Iosue 22,26) |
quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum (Liber Iosue 22,28) |
cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hæc omnia neque ea quæ sunt ventura dixisset (Liber Iudicum 13,23) |
locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas (Liber Iudicum 16,6) |
