Busca Bíblica

Encontrados 154 registros para: maris



et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum projecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas (Liber Nehemiae 9,11)

  

fugientibus his Deus cæli mare aperuit ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent (Liber Iudith 5,12)

  

rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias (Liber Esther 10,1)

  

quasi harena maris hæc gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena (Liber Iob 6,3)

  

qui extendit cælos solus et graditur super fluctus maris (Liber Iob 9,8)

  

loquere terræ et respondebit tibi et narrabunt pisces maris (Liber Iob 12,8)

  

et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet (Liber Iob 36,30)

  

numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti (Liber Iob 38,16)

  

volucres cæli et pisces maris qui perambulant semitas maris (Liber Psalmorum 8,9)

  

congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos (Liber Psalmorum 32,7)

  

propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris (Liber Psalmorum 45,3)

  

qui conturbas profundum maris sonum fluctuum ejus turbabuntur gentes (Liber Psalmorum 64,8)