Busca Bíblica
Encontrados 482 registros para: mane
altero autem die sedit Moses ut judicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18,13) |
quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18,14) |
jam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinæ vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris (Liber Exodus 19,16) |
non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane (Liber Exodus 23,18) |
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24,4) |
in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii ejus ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël (Liber Exodus 27,21) |
et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat junctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari (Liber Exodus 28,28) |
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt (Liber Exodus 29,34) |
unum agnum mane et alterum vespere (Liber Exodus 29,39) |
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum (Liber Exodus 29,46) |
et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud (Liber Exodus 30,7) |
surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere (Liber Exodus 32,6) |
