Busca Bíblica
Encontrados 152 registros para: legis
et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8,1) |
et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur (Liber Nehemiae 8,8) |
dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis (Liber Nehemiae 8,9) |
et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (Liber Nehemiae 8,13) |
legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum juxta ritum (Liber Nehemiae 8,18) |
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9,3) |
tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen ejus Abraham (Liber Nehemiae 9,7) |
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus (Liber Iob 15,9) |
ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus (Liber Iob 36,22) |
constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma (Liber Psalmorum 9,21) |
beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuæ sanctum est templum tuum (Liber Psalmorum 64,5) |
etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion (Liber Psalmorum 83,8) |
