Busca Bíblica

Encontrados 594 registros para: illum



pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas (Liber Numeri 5,26)

  

dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum (Liber Numeri 12,6)

  

quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam (Liber Numeri 21,1)

  

dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram ejus faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon (Liber Numeri 21,34)

  

de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur (Liber Numeri 23,9)

  

Deus eduxit illum de Ægypto cujus fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis (Liber Numeri 24,8)

  

videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth (Liber Numeri 24,17)

  

si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitæ ejus surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus (Liber Deuteronomii 19,11)

  

adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum (Liber Deuteronomii 22,18)

  

gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies (Liber Deuteronomii 23,13)

  

quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum (Liber Deuteronomii 24,19)

  

et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quæ scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen ejus sub cælo (Liber Deuteronomii 29,20)