Busca Bíblica

Encontrados 900 registros para: illo



et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore (Liber Leviticus 14,9)

  

ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum (Liber Leviticus 19,17)

  

vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos (Liber Leviticus 20,27)

  

ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis (Liber Leviticus 26,41)

  

quæ cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint judicia mea et leges meas despexerint (Liber Leviticus 26,43)

  

facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput ejus in die illo (Liber Numeri 6,11)

  

tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ tolletque capillos ejus et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum (Liber Numeri 6,18)

  

ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron (Liber Numeri 9,6)

  

surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum (Liber Numeri 11,32)

  

exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria (Liber Numeri 12,15)

  

et habitatores terræ hujus qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis præcedas eos per diem et in columna ignis per noctem (Liber Numeri 14,14)

  

sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quæ ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum (Liber Numeri 16,30)