Busca Bíblica

Encontrados 706 registros para: illis



quæ respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso (Liber I Samuelis 9,12)

  

misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare cœperunt etiam ipsi (Liber I Samuelis 19,20)

  

factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (Liber I Samuelis 28,1)

  

et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo (Liber II Samuelis 6,22)

  

quæ ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram (Liber II Samuelis 14,11)

  

consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom (Liber II Samuelis 16,23)

  

quia descendit hodie et immolavit boves et pinguja et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias (Liber I Regum 1,25)

  

scalpsit quoque in tabulatis illis quæ erant ex ære et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur (Liber I Regum 7,36)

  

de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11,2)

  

postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes (Liber I Regum 18,29)

  

misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens hæc mihi faciant dii et hæc addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis (Liber I Regum 19,2)

  

reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait hæc faciant mihi dii et hæc addant si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me (Liber I Regum 20,10)