Busca Bíblica
Encontrados 418 registros para: factum
et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Jonathan conligata est animæ David et dilexit eum Jonathan quasi animam suam (Liber I Samuelis 18,1) |
factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitæ uxor (Liber I Samuelis 18,19) |
et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis (Liber I Samuelis 18,30) |
factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (Liber I Samuelis 28,1) |
et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et præfinitum et quasi lex in Israël usque ad diem hanc (Liber I Samuelis 30,25) |
factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a cæde Amalech et maneret in Siceleg dies duos (Liber II Samuelis 1,1) |
et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e prœlio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt (Liber II Samuelis 1,4) |
factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis (Liber II Samuelis 7,1) |
factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens (Liber II Samuelis 7,4) |
factum est autem post hæc percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim (Liber II Samuelis 8,1) |
factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius ejus pro eo (Liber II Samuelis 10,1) |
factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (Liber II Samuelis 11,1) |
