Busca Bíblica
Encontrados 2447 registros para: enim
quam cum vidisset Judas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur (Liber Genesis 38,15) |
ingrediensque ad eam ait dimitte me ut cœam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo (Liber Genesis 38,16) |
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat (Liber Genesis 39,23) |
audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce (Liber Genesis 41,13) |
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram (Liber Genesis 41,30) |
omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali (Liber Genesis 42,11) |
die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo (Liber Genesis 42,18) |
si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43,5) |
quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus (Liber Genesis 43,21) |
illi vero parabant munera donec ingrederetur Joseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem (Liber Genesis 43,25) |
quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium (Liber Genesis 43,32) |
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum (Liber Genesis 44,8) |
