Busca Bíblica
Encontrados 1197 registros para: dicit
sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te (Liber I Samuelis 24,14) |
misit exploratores et didicit quod venisset certissime (Liber I Samuelis 26,4) |
proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum (Liber II Samuelis 5,8) |
vade et loquere ad servum meum David hæc dicit Dominus numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum (Liber II Samuelis 7,5) |
et nunc hæc dices servo meo David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israël (Liber II Samuelis 7,8) |
ex die qua constitui judices super populum meum Israël et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus (Liber II Samuelis 7,11) |
dixit autem Nathan ad David tu es ille vir hæc dicit Dominus Deus Israël ego unxi te in regem super Israël et ego erui te de manu Saul (Liber II Samuelis 12,7) |
itaque hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus (Liber II Samuelis 12,11) |
et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiæ super terram (Liber II Samuelis 14,7) |
misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël dicens statim ut audieritis clangorem bucinæ dicite regnavit Absalom in Hebron (Liber II Samuelis 15,10) |
dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus (Liber II Samuelis 16,9) |
et Amasæ dicite nonne os meum es et caro mea hæc faciat mihi Deus et hæc addat si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab (Liber II Samuelis 19,13) |
