Busca Bíblica
Encontrados 908 registros para: dicens
nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ (Liber Genesis 41,52) |
respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum (Liber Genesis 43,3) |
si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43,5) |
quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie (Liber Genesis 43,16) |
at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit (Liber Genesis 43,27) |
præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci (Liber Genesis 44,1) |
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (Liber Genesis 44,32) |
dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes jumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45,17) |
ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen (Liber Genesis 47,1) |
post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi (Liber Genesis 47,7) |
cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Ægyptus ad Joseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia (Liber Genesis 47,15) |
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (Liber Genesis 48,20) |
