Busca Bíblica
Encontrados 95 registros para: Pharis
Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo (Evangelium secundum Lucam 7,30) |
rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit (Evangelium secundum Lucam 7,36) |
et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti (Evangelium secundum Lucam 7,37) |
videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est (Evangelium secundum Lucam 7,39) |
et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se et ingressus recubuit (Evangelium secundum Lucam 11,37) |
Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium (Evangelium secundum Lucam 11,38) |
et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate (Evangelium secundum Lucam 11,39) |
sed væ vobis Pharisæis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et præteritis judicium et caritatem Dei hæc autem oportuit facere et illa non omittere (Evangelium secundum Lucam 11,42) |
væ vobis Pharisæis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro (Evangelium secundum Lucam 11,43) |
cum hæc ad illos diceret cœperunt Pharisæi et legis periti graviter insistere et os ejus opprimere de multis (Evangelium secundum Lucam 11,53) |
multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cœpit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisæorum quæ est hypocrisis (Evangelium secundum Lucam 12,1) |
in ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere (Evangelium secundum Lucam 13,31) |
