Busca Bíblica
Encontrados 2267 registros para: Jud
si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem prægnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri judicarint (Liber Exodus 21,22) |
ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi judicaverint duplum restituet proximo suo (Liber Exodus 22,9) |
non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23,2) |
non declinabis in judicio pauperis (Liber Exodus 23,6) |
venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus (Liber Exodus 24,3) |
rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 28,15) |
portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in æternum (Liber Exodus 28,29) |
pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28,30) |
ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Juda (Liber Exodus 31,2) |
dixitque Moses ad filios Israël ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Juda (Liber Exodus 35,31) |
quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Juda Domino per Mosen jubente conpleverat (Liber Exodus 38,22) |
lepra vetustissima judicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est (Liber Leviticus 13,11) |
