Busca Bíblica
Encontrados 184 registros para: Joseph
non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45,1) |
et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45,3) |
ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto (Liber Genesis 45,4) |
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45,9) |
osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum (Liber Genesis 45,15) |
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Joseph et gavisus est Pharao atque omnis familia ejus (Liber Genesis 45,16) |
dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes jumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45,17) |
fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45,21) |
et nuntiaverunt ei dicentes Joseph vivit et ipse dominatur in omni terra Ægypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis (Liber Genesis 45,26) |
et ait sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar (Liber Genesis 45,28) |
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos (Liber Genesis 46,4) |
filii Raël uxoris Jacob Joseph et Beniamin (Liber Genesis 46,19) |
