Busca Bíblica
Encontrados 1308 registros para: vobis
loquere ad eum et pone verba mea in ore ejus ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis (Liber Exodus 4,15) |
igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas (Liber Exodus 5,10) |
præfecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ (Liber Exodus 5,13) |
ite ergo et operamini paleæ non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum (Liber Exodus 5,18) |
et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus (Liber Exodus 6,8) |
cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum (Liber Exodus 7,9) |
et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis (Liber Exodus 10,10) |
vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10,24) |
mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni (Liber Exodus 12,2) |
erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12,13) |
cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas (Liber Exodus 12,25) |
et cum dixerint vobis filii vestri quæ est ista religio (Liber Exodus 12,26) |
