Busca Bíblica

Encontrados 384 registros para: vestri



ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini (Liber Leviticus 23,17)

  

et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris (Liber Leviticus 23,21)

  

nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris (Liber Leviticus 23,31)

  

exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quæ offertis ex voto vel quæ sponte tribuitis Domino (Liber Leviticus 23,38)

  

celebrabitisque sollemnitatem ejus septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis (Liber Leviticus 23,41)

  

ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23,43)

  

extra velum testimonii in tabernaculo fœderis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris (Liber Leviticus 24,3)

  

dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros (Liber Leviticus 26,6)

  

persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio (Liber Leviticus 26,8)

  

ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea (Liber Leviticus 26,11)

  

ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente (Liber Leviticus 26,17)

  

inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus (Liber Leviticus 26,25)