Busca Bíblica
Encontrados 1261 registros para: tibi
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum (Liber Genesis 28,3) |
et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuæ quam pollicitus est avo tuo (Liber Genesis 28,4) |
et Dominum innixum scalæ dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo (Liber Genesis 28,13) |
et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quæ dederis mihi decimas offeram tibi (Liber Genesis 28,22) |
quam diligens Jacob ait serviam tibi pro Raël filia tua minore septem annis (Liber Genesis 29,18) |
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me (Liber Genesis 29,19) |
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Raël servivi tibi quare inposuisti mihi (Liber Genesis 29,25) |
imple ebdomadem dierum hujus copulæ et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis (Liber Genesis 29,27) |
illa respondit parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Raël dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (Liber Genesis 30,15) |
da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi (Liber Genesis 30,26) |
constitue mercedem tuam quam dem tibi (Liber Genesis 30,28) |
at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua (Liber Genesis 30,29) |
